Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 97

Precedente Successiva

non enim concurrit Deus primum infinitum Ens ad non esse, in quo
consistit peccatum et defectus. Ergo quando frigus occiditur a calore,
Deus concurrit ad amplificationem caloris, non autem ad destructionem
frigoris, nec ad passionem nisi per accidens, quatenus amplificat
calorem, sed permittit frigus ita pati, non praebendo ei vires pugnandi
plures quam calori, propter generationem melioris, vel meliorem
corruptionem. Sique hoc considerasset Calvinus , non fecisset Deum
causam activam peccati, quod defectus est actionis perfectae, et non
actio ipsa. Ad peccatum enim morale non concurrit Deus per se, nec
per accidens, quoniam est deviatio a Deo optimo fine, quae non est ordinabilis
ad melius. Ad malum vero naturalium per accidens concurrit,
quoniam potest ordinari ad melius, ad quod culpa moralis per se
non est ordinabilis ut probat S.Thom. et nos in centone. Porro ad
actionem concurrit, quia est diffusio esse, sed non ad defectum esse, et
ordinis, quoniam est tendentia ad non esse, quod repugnat Deo Entissimo. Universitas rerum sensum ergo habet quasi radios solis sapientiae
primae; ipsaque regit huiusmodi radios sapientissimo quodam
modo in omni re, quae stupida videtur; Nam stupiditas rei est, sapientia
vero mentis primae.
Caput XXVII.
Ex imitatione Auctoris naturae, cognoscitur homo
illi convenire.

~ Nunc assero aliam a spiritu inesse homini animam a Deo
immissam, totque operationes excellentissimas edere
spiritum ab ea perfectum, aptioremque factum ad influxus
divinos. At nunquam eo pervenire, ut faciat opera,
quae forma vilis quaelibet facit a natura instructa, nisi ubi
natura et ipse utitur. Haec natura est ars quam Deus rebus indit omnibus,
ut suos ad fines perducantur: Estque intrinseca cunctis, et constat
Metaphysicis primalitatibus, potentia, sapientia, amore, ex quibus
Ens omne constituitur, aliud magis aliud minus. Atque ad exteriores
actus deinde hanc innatam artem extendunt, et qui ipsam melius
imitari potest, divinioris naturae ingeniique particeps cognoscitur.
Quapropter divinissima est hominis natura, quae imitatur intrinsecam
naturam animalium, omniumque rerum in exterioribus artificiis;
animalia autem imitari nesciunt quod in ipsismet inest, nec intelligere:
Et quamvis homo plene non intelligit hoc ipsum, intelligit

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche